VITIA

VITIA
I.
VITIA
Fusii Gemini mater, anus necata, sub Tiberio, quod filii necem flevisset. Tacit. l. 6. Annal. c. 10.
II.
VITIA
de plaustris antiquitus, inde in scena, libere arguebantur olim. Apud Alexandrinos certe statis diebus in curribus homines vectos, quibus hoc munus datum esset, totam urbem peragrare, et consistentes, ubi vellent, ac domo adstantes cuiuscumque visum esset, vere de plaustro canere, nec falsa convitia, sed vera crimina, utpote probris civium accurate prius exploratis, obicere consuevisse, quo hâc libertate corripiendi homines ab improbitate absterrerentur, tradit Suidas. Vide quae supra dicta voce Plaustrum. De veterum vero Comicorum, in reprehendendis civium vitiis, παῤῥησιᾳ, sic Horatius, Serm. l. 1. Sat. 4. v. 1.
Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque Poetae,
Atque alii, quorum Comoedia prisca virorum est;
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod moethus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant:
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus.
Videiterum supra, ubi de Comoedia, veteri inprimis et nova. Quod cousque obtinuit, donec omni pudore excussô Vitia plenô alveô humanum genus irrupêre. Tum monirores hi e medio sublati, Virtuteque conculcatâ Vitia in pretio esse, coronari etiam, imo in Numinum numero, haberi sunt coepte. De Monitoribus prisciaevi, vide supra voce inprimis Cantor. De coronis, nota Sybaritarum vaesania, apud quos ii, quos luxus erudierat ferculis condiendisapponendisque, coronas meruêre, teste Athenaeô, l. 12. Xenocratem similiter, propte rlongioruem compotationem, praemii locô, coronam accepisse, narrat Diogenes Laertius, l. 4. ut alios omittam. In quos merito Bernardi illud usurpes, Serm. 66. Coronabitur turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem. Quanum vero id, quod non solum alia innumera. sed et Vitia ipsa, cum quibus Divinitati nullum potest esse vel per umbram commercium, in Deorum Senatum Romani retulêre: Iracundiam, Caedes, Lasciviam, Ebrietatem, et nesicio quae alia his consentanea, uti testatur Auctor gravissimus, Gregorius Naz. Orat. 2. de Theol. Non scil. Numina colendorum, sed crimina colentium, ut scite Augustinus. Quo ex genere, ut Cicero addit, de Nat. Deor. l. 2. c. 23. Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt, vitiosarum (ut ipse fatetur) rerum. Omitto Lavernam, Perficam, Mutunum, Deos Lucrios, Murciam, Mellonam. similisque farinae Idolorum farraginem, de quibus late rnobius, adv. Gentes, l. 1. Augustin. de Civ. Dei, Alii, videndi. Nec saniores Graeci: apud quos Parmenides Discordiam, Cupiditatem, coeteraque eius gregis, ad Divin itatem revocavit, teste Cicer. ubi supra l. 1. et, quod amentiae huius extremum censeri queat, Athenienfes, Sapientiae, fi ipsis crederes, alumni eo impudentiae progressi sunt. ut teste eôdem ibid. l. 2. Contumeliae quoque, et Impudentiae ipsi, fanum exstruxerint: quod auctore Epimenide factum, docet Clemens Alex. Protrept. p. 12. Vide Tob. Pfannerum, System. Gentilis Theol. pur. c. 1. §. 2. et 3. ut et supra, ubi de Diis. Contra Deus noster, qui tam purus est, ut ne videre quidem malum possit, ut Propheta loquitur: non aliis solum modis, quantopere ab omni labe velit esse cudltores sui immunes, testatus est, ab omni aevo, sed et ne victimam quidem sibi offerri ullam voluit unquam, quae aliquô vitiô esset infecta. Quô fine Sacerdotibus (qui et ipsi extra omne corporis probrum esse tenebantur, vide supra voci Lusci) praescripsit, quâ hîc cautione opus, quaeque ab Altari animal excludant, exacte docuit. Levit. c. 22. v. 22. 23. 24. ubi XII. vitia enumerantur, quorum unumquodque sacrificium redderet abominabile, de
quibus prolixe Bochartus agit, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. Vide quoque hîc passim, ubi de Sacrificiis, atque ad Sacra pertinentibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Vitĭa [1] — Vitĭa (lat.), Mehrzahl von Vitium, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vitĭa [2] — Vitĭa, Landschaft in Medien, mit der Beste Äniana …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vitĭa cordis — (lat.), Herzfehler …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vitia — Vi|tia: Pl. von ↑ Vitium. * * * Vi|tia: Pl. von ↑Vitium …   Universal-Lexikon

  • Vitia — Vi|tia [v...]: Plur. von ↑Vitium …   Das große Fremdwörterbuch

  • Vitia erunt, donec homines. — См. Кто перед Богом не грешен, перед Царем не виноват …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Shpresa Vitia — Pageant titleholder bio photo= caption= title= Miss Albania Earth 2007 birthname= Shpresa Vitia location = Tirana, flag|Albania height= 6’1” weight= 136 lbs. Shpresa Vitia, 19, is an Albanian beauty queen, who represented her native country,… …   Wikipedia

  • DUODECIM Vitia — quorum unumquodque sacrificium abominabile reddebat, vide infra in voce Vitia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dum vitant stulti vitia in contraria currunt. — См. Нос вытащит хвост увязит; хвост вытащит нос увязит …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Otia dant vitia. — См. Праздность есть мать всех пороков …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”